|
Veni! Sancte Spiritus, et emitte Caelitus Lucis Tuae radium. Veni! pater pauperum, Veni! dator munerum, Veni! lumen cordium. Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium. In labore requies, in aestu temperies in fletu solatium. O Lux Beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium. Sine Tuo numine, nihil est in homine, nihil est innoxium. Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est saucium. Flecte quod est rigidum, fove quod est frigidum, rege quod est devium. Da Tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenarium. Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium, Amen, Alleluia.
|
|---|
![]()
DEUS MEUS, CREDO IN TE, SPERO IN TE, AMO TE SUPER OMNIA EX TOTA ANIMA MEA, EX TOTO CORDE MEO, EX TOTIS VIRIBUS MEIS: AMO TE QUIA ES INFINITE BONUS ET DIGNUS QUI AMERIS; ET QUIA AMO TE, ME PAENITET EX TOTO CORDE TE OFFENDISSE: MISERERE MIHI PECCATORI. UNICE MEUS ET DILECTISSIME DA MIHI VENIAM ET IUVA ME. AMEN. rex servus LECTOR C H KIM aka Kleinbittersdorf |
|---|